# Historia Romana 13.1.11-12

Paulus Diaconus, Historia Romana, 13.1.11 to 13.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/13.1.11

9 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo septuagesimo septimo, Theodosius Archadii filius quadragesimus tertius regum Romanorum Orientale regebat imperium. Qui conperto patrui sui Honorii funere mox Valentinianum amitae suae Placidiae filium Caesarem effectum cum matre Augusta ad recipiendum Occidentis dirigit regnum. Quo tempore Iohannes, dum Africam, quam Bonifatius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus est. Denique uenientes Placidia Augusta et Valentinianus Caesar mira eum felicitate continuo opprimunt regnique gubernacula uictores arripiunt; quorum tunc milites crudeliter Rauennam depopulati sunt eo quod illius maxime ciues tyrannicae parti fauissent. Castinum uero magistrum militum damnant exilio, cuius arripuisse factione Iohannes tyrannidem credebatur, data Aetio uenia eo quod Hunni, quos per ipsum Iohannes acceperat, eius studio remeassent ad propria. Valentinianus igitur consensu totius Italiae imperator efficitur itemque ex decreto Theodosii Augustus appellatur. Dum haec geruntur Achillas nobile oppidum Galliarum a Gothis multa ui oppugnatum est, donec inminente Aetio non inpuniti abscederent. 10 Bonifatius inter haec apud Africam potentia gloriaque augebatur. Mittuntur aduersus eum Mabortius et Galbio; qui dum Bonifatium obsidere parant, ab eo interempti sunt. Exinde gentibus, quae uti nauibus nesciebant, dum a concertantibus in auxilium uocantur, mare peruium factum est. Rursus contra Bonifatium Sigisuuldus comes dirigitur. Bonifatius uero sentiens se non posse tuto Africam tenere cernensque sibi periculum instare, in perniciem totius rei publicae efferuescens Wandalorum Alanorumque gentem cum Genserico suo rege ab Hispaniis euocatos Africae intromisit, qui cunctam paene Africam ferro, flamma, rapinis crudelissime deuastantes, catholicam insuper fidem Arriana impietate subuertere. Sub hoc turbine beatissimus, de quo praemissum est, Augustinus Ipponiensis episcopus, ne ciuitatis suae ruinam cerneret, tertio eius obsidionis mense sex et septuaginta uitae annis expletis, ex quibus quadraginta in clericatu seu episcopatu transegerat, ad Christum perrexit.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
