Latin
15.1.1 to 15.1.11
Paulus Diaconus, Historia Romana 15.1.1-11
Not analysed yet
INCIPIT LIBER QVINTVS DECIMVS 1 Anno ab Vrbis conditione millesimo ducentesimo undecimo post Marciani imperatoris interitum Leo quintus ac quadragesimus Romanorum regum apud urbem Constantinopolim Augustali potitus est dignitate, qui deinceps sequenti tempore Leonem suum filium imperii consortem effecit. Exempto quoque in Italia humanis rebus Auito, Maiorianus apud Rauennam inuadit imperium. Quod cum prope quattuor annis obtinuisset, haut procul a Dertonensi ciuitate iuxta Hiriam flumen occisus est statimque Seuerus apud Rauennam imperator efficitur atque Augustus appellatur. Tertio huius anno imperii Biorgor rex Alanorum cum exercitu adueniens occurrente patricio Ricimere superatus non longe a Bergamo ciuitate Venetiae atque extinctus est. Seuerus uero cum quattuor annis imperasset, mortem propriam apud Vrbem occubuit. Eodem tempore egresso inopinate igni magna Constantinopolis aedium strage cremata est. 2 Dehinc totius consensu militiae post Seueri mortem iura imperii Anthemius suscepit. Sequenti anno Seruandus Galliarum praefectus imperium temptans inuadere iussu Anthemii principis in exilium trusus est. Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam fraudulenter satagens arripere dignitatem praecipiente Anthemio capite caesus est. His quoque diebus Gensericus iterum ad Italiam nauibus aduentare cupiens a Basilisco patricio nauali superatus certamine Carthaginem inglorius repedauit. At uero in Orientis partibus Aspar patricius Leoni Augusto insidias moliens suum filium Caesarem effecit. Leo uictorem exercitum statim ex Sicilia euocans Asparem patricium cum nouello Caesare filio alioque eius germano digno uitae multauit excidio. 3 Hoc denique ipso in tempore inter Anthemium principem eiusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani positus praeerat Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus est, quibus se uir sanctitate conspicuus Epiphanius Ticinensis episcopus interponens eos primum ad concordiam reuocauit. Deinde barbarica perfidia foedus Ricimer inrumpens, erat Gothus prosapia, cum manu mox ualida Vrbem contendit atque apud Anicionis pontem castra composuit. Diuisa itaque Roma est et quidam fauebant Anthemio, quidam uero Ricimeris perfidiam sequebantur.