# Historia Romana 15.1.12-18

Paulus Diaconus, Historia Romana, 15.1.12 to 15.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/15.1.12

Inter haec Olibrius a Leone Augusto missus ad Vrbem uenit uiuoque adhuc Anthemio regiam adeptus est potestatem. 4 Bilimer Galliarum rector, cognita aduersus Anthemium conspiratione Ricimeris, Anthemio ferre praesidium cupiens Romam properauit. Is cum Ricimere apud Adriani pontem proelium committens, continuo ab eo superatus atque occisus est. Extincto Bilimere mox uictor Ricimer Vrbem inuadens quarto iam anno agentem iura imperii Anthemium gladio trucidauit. Praeter famis denique morbique penuriam, quibus eo tempore Roma affligebatur, insuper etiam grauissime depraedata est et excepto duabus regionibus, in quibus Ricimer cum suis manebat, coetera omnia praedatorum sunt auiditate uastata. Sed non diutius de perfidia laetatus est Ricimer. Nam post mensem tertium excruciatus languoribus et ipse interiit. 5 Mortuo Ricimere Olibrius imperator Gundibarum eius nepotem patricium effecit. Olibrius quoque dum septem menses imperium gessisset, morte propria Romae defunctus est. Post huius funus Licerius domesticus a Gundibaro patricio totius etiam uoluntate exercitus apud Rauennam imperator efficitur. Anno deinde sequenti inopinate Nepos patricius cum exercitu ueniens Licerium regia exuit potestate eumque apud Salonas Dalmatiarum urbem episcopum ordinauit. Eo tempore cum apud Tolosam Wisegotharum populis Euricus regnaret ac pro Italiae Galliaeque finibus inter Nepotem et Euricum litium fomenta creuissent bellumque e diuerso utrique praepararent, interueniente Epiphanio, de quo praemissum est, Ticinensi episcopo, foederis inter eos iura firmata sunt. 6 Haut procul ab his temporibus Theodoricus cognomento Strabo Triarii filius cum magna Ostrogotharum multitudine usque ad quartum Vrbis miliarium armatus aduenit, nulli tamen Romanorum noxius, continuoque in Illiricum reuersus extinctus est. Exigit nunc locus dicere, quam ob causam Gothorum alii Ostrogothe, alii uero Wisegothe sint dicti, oportunumque est aliquantulum ad superiora tempora regredi, quatenus horum ratio uocabulorum possit exponi. Temporibus Valentiniani superioris Augusti, cum intra Traciae fines Gothorum tunc populi communiter habitarent, bifarie per Alaricum ac Fridigernum diuisi decreuerunt, ut utramque rem publicam, id est Fridigernus cum suis Orientalem, Alaricus uero cum suo exercitu Occidentalem opprimeret. Hi ergo, qui cum Fridigerno in Orientali remanserant parte, lingua patria ab Oriente Ostrogothe id est orientales Gothi sunt dicti; isti uero, qui occiduas petierant regiones, ab Occidente Wisigothe id est occidentales sunt appellati.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
