# Historia Romana 15.1.31-33

Paulus Diaconus, Historia Romana, 15.1.31 to 15.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/15.1.31

16 Theodoricus uero dum ipso impetu subsequitur fugientes, Veronam ilico pauore ciuibus consternatis inuadit. Odouacer autem cum his qui euaserant fugiens Romam contendit, sed obseratis continuo portis exclusus est. Qui dum sibi denegari introitum cerneret, omnia quaeque adtingere potuit gladio flammisque consumpsit. Inde quoque egrediens Rauennam ingressus est ibique quibus se tueri aduersum hostes possit munitionum praeparare obstacula coepit. Theodoricus itaque a Verona digrediens Mediolanum peruenit. Vbi dum consisteret, magna ad eum multitudo militum pluresque Italiae populi conuenere. Sed paucis interiectis diebus rursus dediticius exercitus Tuffa quodam nomine instigante Odouacris se partibus reddidit. Ea res Theodoricum in tantum perterruit, ut se suumque exercitum apud Ticinensem urbem muniret. 17 Talium rerum uarietates Burgundionum rex Gundubadus aspiciens, Liguriam cum ingenti exercitu ingressus, cuncta quae repperire poterat pro uoluntate diripiens, infinitam secum ad Gallias captiuorum multitudinem abduxit. Theodoricus itaque aliquandiu intra munitiones exercitum retinens, demum relictis ibi matre, sororibus uniuersaque uulgi multitudine nihil plane dubius de Epiphanii uiri sanctissimi fide cum expeditis armatorum cuneis ad Odouacris obsidionem Rauennam perrexit, dumque eo loco cui Pinetum nomen est non procul ab urbe castra posuisset, per continuum pene triennium Odouacrem obsedit. Qui dum frequenter ex urbe cum suis egrediens eius exercitus inquietaret, nouissime noctu in castra inruens magna Theodorici exercitum strage prostrauit. Victus ad extremum fortissime Gothis resistentibus in urbem confugit nec multo post a Theodorico in fidem susceptus, ab eo truculente peremptus est. 18 Egressis denique a Ticinensi urbe post triennium Gothis eandem mox urbem Rugi inuasere, cuncta per circuitum loca simulque et ciuitatem per continuum biennium populatione uastantes, cum adhuc beatissimus Epiphanius superesset, cuius in tantis periculis sanctitate ciues replebantur afflicti. Hic a Theodorico Gallias ad Gundubadum pro captiuis redimendis directus excepta innumera multitudine, pro quibus pretium tribuit, sex milia captiuorum ob solam sanctitatis suae reuerentiam concessa secum reduxit. Igitur Theodoricus extincto apud Rauennam Odouacre totius Italiae adeptus est ditionem, nec multo post Romam profectus a Romanis magno gaudio susceptus est, quibus ille singulis tritici ad subsidium annis cxx milia modiorum concessit.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
