Latin · ~5 min
15.1.34 to 15.1.40
Paulus Diaconus, Historia Romana 15.1.34-40
Not analysed yet
19 Dum haec apud Italiam geruntur, a Vulgaris uniuersa Thracia crudeliter deuastatur. Constantinopolis etiam ipsis diebus maximo conflagrauit incendio. At uero apud Africam Honoricus, qui mortuo Genserico in regnum successerat, Arriana perfidia trusis in exilium effugatisque amplius quam cccxxxiiii catholicis episcopis ecclesias eorum clausit, plebem uariis suppliciis affecit et quidem innumeris manus abscidens, linguas eorum praecidit, nec tamen loquellam catholicae confessionis eripere potuit. Apud Brittanias quoque Ambrosius Aurelianus, qui solus forte Romanae gentis Saxonum cedi superfuerat, purpuram induit uictoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe superauit, atque ex eo tempore nunc hii nunc illi palmam habuerunt, donec Saxones potentiores effecti tota per longum insula potirentur. 20 Theodoricus interea, ut sui regni uires constabiliret, Audefledam Lodoin Francorum regis filiam sibi in matrimonium iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Honorico, eiusdem Amalafredae filiam Malabergam Turingorum regi Ermenfredo, Theodicodo quoque et Ostrogotho ex concubina filias alteram Halarico Wisigotharum regi, alteram Sigismundo Burgundionum consociat, Amalasuintham uero tertiam filiam Eutharico ex Amalorum stirpe uenienti euocato ab Hispania tradidit. Nec fuit aliqua uicina Italiae gens quae Theodorico aut coniunctionis adfinitate aut pactionis foedere sociata non fuerit. Zeno itaque Augustus cum per annos decem et septem rei publicae praefuisset, apud urbem Constantinopolim uitae terminum accepit. EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER QVINTVS DECIMVS Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page