Latin · ~8 min
16.1.27 to 16.1.31
Paulus Diaconus, Historia Romana 16.1.27-31
Not analysed yet
20 His ipsis apud Cassinum temporibus post solitariam uitam sancto degens cenobio stupendis beatissimus pater Benedictus nec minus futurorum praescius radiabat uirtutibus. Hac etiam aetate gens Langobardorum amica tunc populi Romani apud Pannonias degebat, quibus in regni gubernaculo Audoin praeerat. Is eo tempore cum Turisendo Gepidarum rege confligens per Alboin suum filium iuuenem strenuum uictoriam nanctus est. Denique inter ipsas Alboin sese acies Turismodum Turisendi regis filium appetentem alacriter adgressus extinxit perturbatisque hac occasione Gepidis suis uictoriam peperit. 21 At uero apud urbem Romam papa Vigilius ob eandem, qua et decessor suus, causam indignatione Augustae per Antimum scribonem ductus Constantinopolim indeque in exilium actus est. 22 Capto igitur Guitigis Gothi Transpadani Heldebadum sibi regem constituunt, qui eodem anno perimitur. Cui succedit Erarius et ipse necdum anno expleto iugulatur. Dehinc sibi Baduilam, qui et Totila dicebatur, in regnum praeficiunt. Moxque collecto undique exercitu uniuersam rursus Italiam inuadunt. Exinde per Campaniam uirique Dei Benedicti patris cenobium iter facientes perque Lucaniae ac Britiorum fines Regium proficiscuntur, nec mora Siculum transgressi fretum Siciliam inuadunt. Inde quoque reuertentes Romam petunt eamque obsidionibus circumcludunt. Quae tantam tunc famis penuriam perpessa est, ut prae magnitudine inopiae natorum suorum carnes comedere uellent. Fessis nimium Romanis nec ualentibus moenia tueri, Totila a porta Ostensi Vrbem ingressus est. Qui parcere Romanis cupiens per totam noctem clangere bucinam iubet, quo se a Gothorum gladiis aut ecclesiis tuerentur aut quibuscumque modis occulerent. Habitauitque aliquantum temporis cum Romanis quasi pater cum filiis. Hanc illi, ut datur conici, animi benignitatem, qui nimiae antea crudelitatis extiterat, beati patris Benedicti, quem olim adierat, monitio contulit. 23 Elapsi sane ex Vrbe aliqui e numero senatorum Constantinopolim afflicti properant, quibus calamitatibus Roma subiceretur, principi narrant. Qui statim Narsim eunuchum suum cubicularium cum manu ualida dirigit, ut afflictae Romae quantocius subueniret. Is ad Italiam ueniens magno cum Gothis certamine conflixit. Quibus ad internicionem paene consumptis regem Totilam, qui ultra iam decem annos regnauerat, interfecit uniuersamque Italiam ad rei publicae iura reduxit.