# Historia Romana 2.1.16-18

Paulus Diaconus, Historia Romana, 2.1.16 to 2.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/2.1.16

13 Pax tamen, quam offerebat, displicuit. Remandatum Pyrro est a senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captiuos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent, nec ante eos ad ueterem statum reuerti, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrri reuersus est. A quo cum quaereret Pyrrus, qualem Romam comperisset, Cineas dixit regum se patriam uidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus apud Epyrum et reliquam Greciam putaretur. Missi sunt contra Pyrrum ducem Publius Sulpicius et Decius consules. Certamine commisso Pyrrus uulneratus est, elefanti interfecti, uiginti milia caesa hostium et ex Romanis tantum quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus. 14 Interiecto anno, contra Pyrrum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non poterat quarta regni parte promissa. Tum cum uicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum uenit promittens ueneno se Pyrrum occisurum si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum rex ammiratus eum dixisse fertur: «Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo auerti potest». Tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius uictis Lucanis et Samnitibus triumphauit. Consules deinde Curius Dentatus et Cornelius Lentulus aduersum Pyrrum missi sunt. Curius contra eum pugnauit, exercitum eius caecidit, ipsum Tarentum fugauit, castra coepit. Ea die caesa hostium uiginti tria milia. Curius in consulatu triumphauit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argis Greciae ciuitatem occisus est. Apud Iudaeos hoc tempore pontifex maximus Simon Oniae filius claruit, cui cognomentum Iusto fuit. Dehinc Tarentini, Pyrri morte comperta, iterum noua arma aduersum Romanos sollicitant. Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt. Carthaginienses a Romanis uincuntur; quamuis nondum hostes iudicati, senserunt tamen se posse a Romanis superari.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
