Latin
2.1.19 to 2.1.25
Paulus Diaconus, Historia Romana 2.1.19-25
Not analysed yet
15 Gaio Fauio Licinio Gaio Claudio Cannia consulibus, anno Vrbis conditae quadringentesimo sexagesimo primo, legati Alexandrini a Ptolomaeo missi Romam uenere et a Romanis amicitiam, quam petierant, optinuerunt. 16 Quinto Gulone Fauio Pictore consulibus Picentes bellum commouere et ab insequentibus consulibus Publio Sempronio, Appio Claudio uicti sunt; et de his triumphatum est. Conditae a Romanis ciuitates Ariminus in Gallia et Beneuentum in Samnio. Tunc etiam a Romanis Cotrona inuaditur. Eo tempore pluribus locis e fontibus cruor fluxit et de nubibus in specie pluuiae lac descendit. 17 Marco Atillio Regulo Lucio Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum ciuitate simul Brundisini, et de his triumphatum est. 18 Anno quadringentesimo septuagesimo septimo, cum iam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Vt igitur cognosceretur quae copiae Romanorum essent, census est habitus; tum inuenta sunt ciuium capita ducenta nonaginta duo milia trecenta triginta quattuor, quamquam a condita Vrbe numquam bella cessassent. Et contra Afros bellum susceptum est primum Appio Claudio Quinto Fuluio consulibus. In Sicilia contra eos pugnatum est et Appius Claudius de Afris et rege Siciliae Hierone triumphauit. 19 Insequenti anno, Valerio Marco et Otacilio consulibus, in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani, Catinenses et praeterea l ciuitates in fidem acceptae. Tertio anno in Sicilia contra Hieronem regem Siculorum bellum paratum est. Cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetrauit deditque argenti cc talenta. Afri in Sicilia uicti sunt, et de his secundo Romae triumphatum est. 20 Quinto anno Punici belli quod contra Afros gerebatur, primum Romani Gaio Duillo et Gneo Cornelio Asina consulibus in mari dimicauerunt, paratis nauibus rostratis, quas Liburnas uocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducem uicit, triginta et unam nauem coepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium coepit, tria milia occidit. Neque ulla uictoria Romanis gratior fuit, quod inuicti terra, iam etiam mari plurimum possent.