# Historia Romana 3.1.1-6

Paulus Diaconus, Historia Romana, 3.1.1 to 3.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/3.1.1

INCIPIT LIBER TERTIVS 1 Finito igitur Punico bello, quod per xxii annos tractum est. Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomeum Aegypti regem miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae Antiochus bellum ei intulerat. Ille gratias Romanis egit, auxilia non accepit. Iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam uenit ad ludos et ducenta mofiiorum tritici populo dono exhibuit. 2 Lucio Cornelio Lentulo Fuluio Flacco consulibus, quibus Hiero Romam uenerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est. Nam idem consules primi trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum Insubribus et Liguribus, quorum interfecta sunt xxiii milia, v milia capta sunt, et de his triumphatum est. Sequenti anno in Piceno flumen sanguinem effluxit et apud Tuscos caelum ardere uisum est et Arimini nocte multa luce fulgente tres simul lunae apparuere. Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant, Sardinienses, qui ex conditione pacis Romanis parere debebant, ad rebellandum inpellentes. Venit tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetrauit. 3 Tito Manlio Torquato Gaio Atilio Vulgo consulibus, de Sardis triumphatum est, et pacem omnibus locis facta Romani nullum bellum habuerunt, quod his post Romam conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat. 4 Lucius Postumius Albinus, Gneus Fuluius Centummallus consules bellum contra Illirios gesserunt et multis ciuitatibus captis etiam reges in deditionem acceperunt. Ac tum primum ex Illiriis triumphatum est. 5 Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt. Sed pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est a Fauio historico, qui ei bello interfuit, dcc milia hominum parata ad id bellum fuisse. Sed res per consules tantum prospere gesta est. xl milia hostium interfecta sunt et triumphus Aemilio decretus. Gallorum siquidem animi feroces, corpora plus quam humana erant, sed experimento deprehensum est, quod uirtus eorum, sicut primo impetu maior quam uirorum est, ita sequens minor quam feminarum; Alpina corpora humenti caelo educata habent quiddam simile niuibus suis, cum mox calore pugnae statim in sudorem eunt et leui modo quasi sole laxantur. Hi Brittomaro duce non prius posituros se baltea iurauerunt, quam Capitolium incendissent. Factumque est; nam uictos eos Aemilius in Capitolio discinxit, et quia dux eorum de Romano milite Marti suo torquem auream deuotasset, de ipsius Ariobistonis reliquorumque Gallorum torquibus aureum trophaeum Ioui erexit.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
