# Historia Romana 3.1.10-11

Paulus Diaconus, Historia Romana, 3.1.10 to 3.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/3.1.10

9 Publius Cornelius Scipio Annibali apud Ticinum primus occurrit. Commisso proelio, fugatis suis et paene omnibus extinctis, ipse a filio Scipione liberatus, saucius tamen, in castra rediit. Pugnatum deinde est eodem consule ad Treuiam fluuium iterumque Romani superati sunt. Simpronius Gracchus et ipse confligit apud eundem amnem, amissoque exercitu paene solus euasit; in eo tamen bello etiam Annibal sauciatus est. Tunc se Annibali multi Itali dedidere. Qui posteaquam in Etruriam primo uere transiret, in summo Apennino tempestate correptus biduo continuo immobiliter stetit niuibus cum exercitu conclusus, ubi magnus hominum numerus, iumenta quam plurima, elefanti paene omnes frigore perierunt. Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt; nam et solis orbis inminui uisus est et apud Arpos palmae in caelo uisae, sol quoque cum luna pugnasse, apud Capenas duae lunae ortae sunt, in Sardinia sanguine duo scuta sudarunt, Faliscis caelum scindi uisum est, apud Antium cruentae spicae in corbem cecidere. Igitur Annibal ad Tusciam ueniens Flamminio consuli occurrit. Ipsum Flamminium interemit; Romanorum xxv milia caesa sunt, coetera diffugerunt. Missus aduersus Annibalem postea a Romanis Q. Fauius Maximus. Is eum differendo pugnam ab impetu fregit; nam per summa montium iuga et abditos nemorum saltus castra ponens, Annibalis feruorem elusit moxque inuenta occasione uicit. Victus quoque Annibal fertur de Fauio suis ita dixisse: «Numquid non dixi uobis, quod montana haec nubes maxima nos in campo ui tempestatis obrueret?» 10 Quingentesimo et xl anno a condita Vrbe Lucius Aemilius Paulus, Publius Terentius Varro contra Annibalem mittuntur Fauioque succedunt. Qui Fauius ambos consules monuit, ut Annibalem callidum et inpatientem ducem non aliter uincerent quam proelium differendo. Verum cum inpatientia Varronis consulis, contradicente altero consule id est Aemilio Paulo, apud uicum qui Cannae appellatur in Apulia pugnatum esset, ambo consules ab Annibale uincuntur. Nam cum comperisset Annibal Aufidum amnem ingentes auras mane proflare, quae arenarum et pulueris uertices agerent, sic direxit aciem, ut tota uis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret, eaque de causa Romanorum exercitum strauit. In ea pugna tria milia Afrorum pereunt, magna pars de exercitu Annibalis sauciatur. Nullo tamen Punico bello Romani grauius accepti sunt. Periit enim in eo consul Aemilius Paulus, qui dum saucius in quodam saxo resedisset, offerente ei Lentulo equum quo fugeret, ut cladi superesset, noluit atque ibi persedit donec ab hostibus peremptus est. Perierunt autem ibi consulares aut praetorii xx, senatores capti aut occisi xxx, nobiles uiri ccc, militum xl milia, equitum iii milia et quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. Nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Annibal mox post uictoriam ad peruadendam Vrbem contendisset. Varro Romam rediit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt quod rem publicam non desperasset; non autem uitae cupiditate sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore adprobauit; nam barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum coepit; honores quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiauit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse. In omnibus his tamen malis nemo Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Serui, quod numquam ante, manumissi et milites facti sunt.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
