# Historia Romana 3.1.17-21

Paulus Diaconus, Historia Romana, 3.1.17 to 3.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/3.1.17

16 Interea in Italia consul Publius Fauius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Annibalis erant. Et ibi etiam ducem Annibalis Carthalonem occidit, xxv milia hominum captiuorum uendidit, predam militibus dispertiuit, pecuniam hominum uenditorum ad fiscum retulit. Tum multae ciuitates Romanorum quae ad Annibalem transierant, rursus se Fauio Maximo dediderunt. Insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit et per se et per fratrem suum Lucium Scipionem; septuaginta ciuitates receperunt. In Italia tamen male pugnarunt. Nam Claudius Marcus consul ab Annibale occisus est. 17 Tertio anno postquam Scipio ad Hispaniam profectus fuerat, rursus res inclitas gerit. Regem Hispaniarum magno proelio uictum in amicitiam accepit et primus omnium a uicto obsides non poposcit. 18 Desperans Annibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retineri, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis euocauit. Is ueniens a consulibus Appio Claudio Nerone et Marco Liuio Salinatore apud Metaurum fluuium in insidias conpositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est, lviii milia de eius exercitu perempta, v milia capta sunt. cccciiii milia ciuium Romanorum inter eos reperta et reuocata sunt. Magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Annibali caput fratris sui Hasdrubalis ante castra proiectum est, quo uiso et simul clade Poenorum cognita, anno tertio decimo quam in Italiam uenerat, refugit in Brittiam. Post haec Annibal diffidere iam de belli coepit euentu. Romanis ingens animus accessit; itaque et ipsi euocauerunt ex Hispania Publium Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingenti gloria uenit. Per idem tempus Hierosolymis pontifex maximus Onias filius Simonis fuit. 19 Quinto Caecilio Lucio Valerio consulibus omnes ciuitates, quae in Brittiis ab Annibale tenebantur, Romanis se tradiderunt. 20 Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Annibal uenerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui uiro diuinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Annonem ducem Afrorum pugnat, exercitum eius interficit. Secundo proelio castra capit cum quattuor et quingentis militibus, undecim milibus occisis. Sifacem Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius inuadit. Sifax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita omnis fere Italia Annibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio uastabat.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
