Latin · ~9 min
3.1.7 to 3.1.9
Paulus Diaconus, Historia Romana 3.1.7-9
Not analysed yet
6 Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum est, finitumque bellum Marco Claudio Marcello Gneo Cornelio Scipione consulibus. Marcellus deinde cum inprudens in manus Gallorum incidisset omniaque infesta uidisset, nec qua euadere possit haberet, in medium hostium inrupit; quibus inopinata audacia perculsis, regem quoque eorum Vitrodomarum nomine occidit, atque ubi spes salutis uix fuerat, inde opima retulit spolia. Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnauit, grandem praedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti inposita humeris suis uexit. 7 Minucio Rufo Publio Cornelio consulibus, Histris bellum inlatum est, quia latrocinati nauibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, ac multo Romanorum sanguine fuso perdomiti sunt. Hac tempestate Iudaeorum pontifex Simon Oniae filius extitit. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis inlatum est per Annibalem Carthaginiensium ducem, qui iamdudum Hamilcari patri ad aras iurauerat, cum adhuc nouem esset annorum, se, ut primum posset, aduersus Romanos pugnaturum. Annibal ergo Saguntum, Hispaniae ciuitatem Romanis amicam, oppugnare adgressus est, annum agens uicesimum aetatis, copiis congregatis centum quinquaginta milium. Huic Romani per legatos denuntiauerunt ut bello abstineret. His legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Annibali ne bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame uicti sunt captique ab Annibale ultimis poenis afficiuntur. Quibus hoc ante portenderat triste prodigium; nam cum paene enixa mulier esset, infans in uterum regressus ciuitatis excidium significauit. Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur; tergiuersantibus Poenis dux legationis: «Quae», inquit, «mora est?» Fauius: «In hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis?» Succlamantibus: «Bellum», «Igitur», inquid, «accipite», et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. 8 Tum Publius Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Tiberius Simpronius in Siciliam. Bellum Carthaginiensibus indictum est. Annibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale Pirineum transiuit. Alpes adhuc tum ea parte inuias sibi patefecit. Traditur ad Italiam lxxx milia peditum, x milia equitum. ,septem et xxx elefantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Annibali se coniunxerunt. Simpronius Gracchus, cognito ad Italiam Annibalis aduentu, ex Sicilia exercitum Ariminum traiecit.