# Historia Romana 4.1.14-16

Paulus Diaconus, Historia Romana, 4.1.14 to 4.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/4.1.14

11 Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno uitae nonagesimo septimo mortuus, quadraginta quattuor filiis relictis, Scipionem diuisorem inter filios suos esse iussit. 12 Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuuenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem est missus. Contra quam dum sex continuis diebus noctibusque pugnasset, ultima Carthaginienses desperatio ad deditionem traxit, petentes ut, quos belli clades reliquos fecisset, saltem seruire liceret; ac primum agmen mulierum satis miserabile, post uirorum descendit; nam fuisse mulierum uiginti quinque milia, uirorum triginta milia traditum est. Rex Hasdrubal se ultro dedidit, transfugae qui Escolapii templum occupauerant, uoluntario praecipitio dati, igne consumpti sunt. Vxor Hasdrubalis se suosque filios secum femineo furore in medium iecit incendium. Ipsa autem ciuitas sedecim diebus continuis arsit miserumque spectaculum suis uictoribus praebuit; multitudo omnis captiuorum exceptis paucis principibus uenundata est. Diruta est autem Carthago omni murali lapide in puluerem comminuto. Cuius fuisse situs huiusmodi dicitur: xxii milia passuum muro amplexa tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur; is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato in altitudine cubitorum quadraginta, a saxo cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat; ex una parte murus communis urbis et Byrsae imminens mari, quod mare stagnum dicitur, quoniam obiectu protentae linguae tranquillatur. Spolia ibi inuenta, quae uariarum ciuitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium ciuitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno postquam condita erat deleta est. Ita quarto, quam coeptum fuit, bellum tertium terminatum est. Scipio nomen, quod auus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter uirtutem etiam ipse Africanus iunior uocaretur. 13 Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma mouit et Romanum praetorem Publium Iuuentium contra se missum ad internicionem uicit. Post eum Quintus Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et xxv milibus occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
