# Historia Romana 4.1.25-31

Paulus Diaconus, Historia Romana, 4.1.25 to 4.1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/4.1.25

21 Lucio Caecilio Metello et Tito Quintio Flamminio consulibus Carthago in Africa iussu senatus reparata est, quae nunc manet, annis duobus et xx euolutis postquam a Scipione fuerat euersa. Deducti sunt ciues Romani. 22 Anno sexcentesimo uicesimo septimo ab Vrbe condita, Gaius Cassius Longinus et Sextus Domitius Caluinus consules Gallis Transalpinis bellum intulerunt et Arbennorum tunc nobilissimae ciuitati atque eorum duci Vituito infinitamque multitudinem iuxta Rodanum fluuium interfecerunt. Denique cum Vituitus paucitatem Romanorum uix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse iactaret et ipse clxxx milia armatorum haberet, conserta pugna a Romanis superatus est; ex cuius exercitu partim in bello partim submersi cum ponte, quem sibi iunctis nauibus supra Rodanum extruxerant, cl milia perierunt. Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Vituitus se Domitio dedit atque ab eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo triumphauerunt. 23 Marcio Portio Catone et Quinto Marca Rege consulibus, sexcentesimo tricesimo et tertio anno ab Vrbe condita, Narbone in Gallia colonia deducta est. Annoque post a Licinio Metello et Quinto Mucio Sceuola consulibus de Dalmatia triumphatum est. 24 Ab Vrbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto Gaius Cato consul Scordiscis intulit bellum, ignominiose pugnauit. 25 Gaio Caecilio Metello Gneo Carbone consulibus, duo Metelli fratres eodem die, alterum ex Tracia, alterum ex Sardinia triumphum egerunt, nuntiatumque Romae est Cymbros e Gallia in Italiam transisse. 26 Post Scipione Nasica et Calpurnio Bestia consulibus Iugurtae Numidarum regi bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiemsalem, Micipsae filios, fratres suos reges et populi Romani amicos, interemisset. Missus aduersus eum consul Calpurnius Bestia. Corruptus regis pecunia pacem cum eo flagitiosissimam fecit, et a senatu inprobata est. Postea contra eundem insequenti anno Spurius Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contra Numidas pugnauit.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
