Latin · ~6 min
4.1.32 to 4.1.35
Paulus Diaconus, Historia Romana 4.1.32-35
Not analysed yet
27 Tertio missus Quintus Caecilius Metellus consul. Is exercitum ingenti seueritate et moderations correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtam uariis proeliis uicit, elefantos eius occidit uel coepit, multas ciuitates ipsius coepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a Gaio Mario. Is Iugurtam et Bocchum Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurtae ferre coeperat, pariter superauit. xc milia armatorum ad internitionem cecidit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae coepit belloque terminum posuit capto Iugurta per quaestorem suum Cornelium Syllam ingentem uirum, tradente Boccho Iugurtam qui pro eo ante pugnauerat. A Marco Iunio Silano collega Quinti Metelli Cymbri in Gallia uicti sunt et a Minutio Rufo in Macedonia Scordisci et Tribelli et a Seruilio Coepione in Hispania Lusitani uicti sunt, et duo triumphi de Iugurta, primus per Metellum, secundus per Marium, acti sunt. Ante currum tamen Marii Iugurta cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est. His apud Hierosolymam diebus Iohannes dux Iudaeorum et pontifex extitit, qui ab eo, quod Hyrcanos bello uicerat, Hyrcani nomen accepit. Per id etiam tempus Cicero Arpini nascitur matre Eluia nomine, patre equestris ordinis ex regio Vulscorum genere. Eodemque tempore quaedam uirgo de Roma in Apuliam pergens, ictu fulminis exanimata est omnibus sine scissura aliqua uestimentis ademptis ac pectoris pedumque uinculis dissolutis, monilibus etiam anulisque discussis inlleso corpore nuda iacuit; equus quoque eius pari modo frenis et cingulis peremptus iacuit dissolutis. EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER QVARTVS Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page