# Historia Romana 5.1.1-4

Paulus Diaconus, Historia Romana, 5.1.1 to 5.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/5.1.1

INCIPIT LIBER QVINTVS 1 Dum bellum in Numidia contra Iugurtam geritur, Romani consules Marcus Mallius et Quintus Coepio a Cymbris et Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, uicti sunt iuxta flumen Rodanum et ingenti internitione etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis fuit, quantus uix Annibalis tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam uenirent. Ergo Marius post uictoriam Iugurtinam secundo consul est factus, bellumque ei contra Cymbros et Teutonas decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cymbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Quintum Lutatium Catulum. Cum Cymbris itaque conflixit et duobus proeliis cc milia hostium cecidit, lxxx milia coepit et ducem eorum Teutomodum, propter quod meritum absens consul est factus. 2 Interea Cymbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a Gaio Mario et Quinto Catulo contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, cxl milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, lx milia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria et triginta Cymbris signa sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportauit, Catuli exercitus xxxi. Sed ab eorum mulieribus grauiorem paene quam ab ipsis pugnam Romani experti sunt; hae etenim plaustris in modum castrorum dispositis ipsae desuper propugnantes diu obstitere Romanis. Sed cum ab eis nouo cedis genere terrerentur, abscisis enim cum crine ceruicibus inhonesto satis uulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque uerterunt. Nam aliae concursu mutuo iugulatae, aliae adprehensis inuicem faucibus strangulatae, aliae funibus ad sua colla ligatis equorumque cruribus protractae interierunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt; quaedam dum se suspenderet, duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes uinxit. Ita his duobus proeliis cccxl milia Gallorum occisa, cxl milia capta sunt absque innumera multitudine mulierum, quae femineo furore se suosque paruulos necauerunt. His belli finis fuit; triumphus utrique decretus est.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
