# Historia Romana 6.1.1-6

Paulus Diaconus, Historia Romana, 6.1.1 to 6.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/6.1.1

INCIPIT LIBER SEXTVS 1 Marco Aemilio Lepido Quinto Catulo consulibus, cum Sylla rem publicam conposuisset, bella noua exarserunt, unum in Hispania, alium in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat, timens fortunam coeterorum qui interempti erant, ad bellum commouit Hispanias. Missi sunt contra eum duces Quintius Caecilius Metellus, filius eius qui Iugurtam regem uicit, et Lucius Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est. Metellus uario successu contra Sertorium dimicauit. Postea cum inpar pugnae solus Metellus putaretur, Gneus Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus aduersis Sertorius fortuna uaria saepe pugnauit. Octauo decimo anno per suos occisus est, et finis ei bello datus per Gneum Pompeium adulescentem et Quintum Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae. 2 Ad Macedoniam missus est Appius Claudius post consulatum. Leuia proelia habuit contra uarias gentes quae Rodopam prouinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est. Missus ei successor Gaius Scribonius Curio post consulatum. Is Dardanos uicit et usque ad Danuuium penetrauit triumphumque meruit et intra triennium bello finem dedit. 3 Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est post Seruilius ex consule, uir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnauit et coepit, in his Faselidam, Olympum, Coracum Ciliciae. Isauros quoque adgressus ad deditionem redegit atque intra triennium bello finem dedit. Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Is reuertens triumphum accepit et nomen Isaurici meruit. 4 At in Illiricum missus est Gaius Cosconius pro consule. Is multam partem Dalmatiae subegit, Salonas coepit et conposito bello Romam post biennium rediit. 5 Isdem temporibus consul Marcus Aemilius Lepidus, Catuli collega, ciuile bellum uoluit commouere, intra unam tamen aestatem motus eius obpressus est. Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania, Pompei secundus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Seruilii ex Isauria.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
