# Historia Romana 6.1.19-21

Paulus Diaconus, Historia Romana, 6.1.19 to 6.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/6.1.19

18 Circa eadem tempora anno Vrbis conditae sexcentesimo nonagesimo septimo, Marcus Licinnius Crassus collega Gnei Pompei Magni in consulatu secundo contra Parthos missus est, et cum circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a Surena Orodis regis duce uictus, ad postremum interfectus est cum filio clarissimo et praestantissimo iuuene. Reliquiae exercitus per Cassium quaestorem seruatae sunt, qui singulari animo perditas res tanta uirtute restituit, ut Persas rediens trans Eufraten crebris proeliis uinceret. 19 Hinc iam bellum ciuile successit execrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia uictor coepit poscere alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello consule, a Vibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad Vrbem redire et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, aduersum patriam cum exercitu uenit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque uniuersa nobilitas ex Vrbe fugit et in Greciam transiit. Apud Epyrum, Macedoniam, Achaiam, Pompeio duce, senatus contra Caesarem bellum parauit. 20 Caesar uacuam Vrbem ingressus dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompei exercitus ualidissimos et fortissimos cum tribus ducibus Lucio Afronio, Marco Petreio, Marco Barsone, superauit. Inde regressus Greciam transiit, aduersum Pompeium dimicauit. Primo proelio uictus est et fugatus; euasit tamen, quia nocte interueniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire uincere et illa tantum die se potuisse superari. Deinde in Thesalia apud Paleofarsacum productis utrimque ingentibus copiis dimicauerunt. Pompei acies habuit xl milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, innumeros senatores, praetorios, consulares et qui magnorum iam bellorum uictores fuissent. Caesar in acie sua habuit peditum non integra xxx milia, equites mille.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
