Latin · ~7 min
6.1.22 to 6.1.23
Paulus Diaconus, Historia Romana 6.1.22-23
Not analysed yet
21 Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus conuenerant, totum terrarum orbem facile subacturae si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione, cumque diu utrimque dubia sorte cederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret: «Parce ciuibus», nec tamen faceret, ex alia uero Caesar hoc faceret quod urgeret, dicens: «Miles, faciem feri», tandem uniuersus Pompei fugit exercitus castraque eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuuenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti uiri intuens caput et generi quondam sui. 22 Mox Caesar Alexandriam uenit. Ipsi quoque Ptolomaeus insidias parauit. Caesar ui insistentium hostium pressus scafam ascendit, qua mox pondere subsequentium grauata ac mersa per ducentos passus ad nauem una manu eleuata, qua chartas tenebat, natando peruenit. Mox nauali certamine pulsatus magna facilitate classem regiam aut depressit aut coepit. Alexandrinis petentibus regem reddidit, monitum ut amicitiam magis Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen, ilico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est; nam uiginti milia hominum in eo bello caesa referuntur; duodecim milia cum septuaginta longis nauibus dedita, quingenti ex uictoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adulescens scafa exceptus, ut fugeret, multis insilentibus mersus necatusque est, corpus eius ad litus deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat, quae postea regio comitatu Vrbem ingressa est. Rediens inde Caesar Farnacem Mitridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani prouincias occupantem, uicit acie, postea ad mortem coegit.