# Historia Romana 6.1.24-26

Paulus Diaconus, Historia Romana, 6.1.24 to 6.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/6.1.24

23 Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum Marco Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum fuerat. Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuua Mauritaniae rege bellum reparauerat. Duces autem Romani erant Publius Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis Africani, hic etiam socer Marci Pompei fuerat, Marcus Petreiusque Varus, Marcus Portius Cato, Lucius Cornelius Faustus Sullae dictatoris filius. Contra hos commisso proelio post multas dimicationes uictor fuit Caesar. Cato, Scipio, Petreius, Iuua ipsi se occiderunt. Faustus, Sullae quondam dictatoris filius, Pompei gener, a Caesare interfectus est. 24 Post annum Caesar Romam cum quattuor triumphis ingressus quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompei filii Gneus Pompeius et Sextus Pompeius ingens bellum praeparauerant. Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam ciuitatem, in quo adeo Caesar paene uictus est, ut fugientibus suis se uoluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adulescentium natus annos sex et quinquaginta ueniret. Denique reparatis suis uicit. Ex Pompei filiis maior occisus est, minor fugit. 25 Inde Caesar bellis ciuilibus toto orbe conpositis Romam rediit, agere insolentius coepit et contra consuetudinem Romanae libertatis. Cum ergo et honores ex sua uoluntate praestaret, qui a populo antea referebantur, nec senatui ad se uenienti adsurgeret aliaque regia et paene tyrannica faceret, coniuratum est in eum a sexaginta uel amplius senatoribus equitibusque Romanis. Praecipue fuerunt inter coniuratos duo Bruti ex eo genere Bruti qui primus Romae consul fuerat et reges expulerat, et Gaius Cassius et Seruilius Casca. Ergo Caesar, cum senatus die inter coeteros uenisset ad curiam, tribus et uiginti uulneribus confossus est. Vir, quo nullus umquam bellis magis enituit. Eius siquidem ductu undecies centum nonaginta et duo milia hostium caesa sunt, nam quantum bellis ciuilibus fuderit, noluit adnotare; signis conlatis quinquagies dimicauit, Marcum Marcellum solus supergressus, qui triginta nouem uicibus pari modo fuerat proeliatus. Ad hoc nullus celerius scripsit, nemo uelocius legit, quaternas etiam epistolas simul dictauit. Tantae fuit bonitatis, ut quos armis subegerat, clementia magis uicerit. Eodem tempore Romae tres simul exorti soles paulatim in eandem urbem coierunt; inter coetera portenta quae toto orbe facta sunt, bos in suburbano Romae ad arantem locutus est frustra se urgeri, non enim frumenta sed homines breui defuturos.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
