Latin
6.1.7 to 6.1.9
Paulus Diaconus, Historia Romana 6.1.7-9
Not analysed yet
6 Anno Vrbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto Lucio Licinnio Lucullo et Marco Aurelio Cotta consulibus, mortuus est Nicomedes rex Bithyniae et testamento populum Romanum heredem fecit. Mitridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus uoluit inuadere. Aduersus eum ambo consules missi non unam habuere fortunam. Cotta apud Calcedonem uictus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et obsessus. Sed cum se inde Mitridates Cizicum transtulisset, ut Cizico capto totam Asiam inuaderet, Lucullus ei aller consul occurrit. Ac dum Mitridates in obsidione Cizici commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque consumpsit et multis proeliis uicit, postremo Bizantium, quae nunc Constantinopolis est, fugauit. Nauali quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et aestate a Lucullo ad centum fere milia regis exstincta sunt. 7 Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octauo, Macedoniam prouinciam Marcus Licinnius Lucullus accepit, consobrinus eius qui contra Mitridatem bellum gerebat. Et in Italia nouum bellum subito commotum est. Septuaginta enim et quattuor gladiatores ducibus Partaco, Crixo et Oenomao effracto Capuae ludo fugerunt. Vesubium montem occupauerunt; unde erumpentes Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnauerunt ipsoque in fugam acto cuncta in praedam auerterunt. Inde per Consentiam et Metapontum circumducti ingentia breui agmina colligerunt; itaque cum caedibus, incendiis, rapinis stuprisque omnia miscerent multaeque se matronae ob dolorem pudoris uiolati necassent, paene non leuius bellum in ea quam Hannibal mouerunt. Nam multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus uictis, sexaginta fere milium armatorum exercitum congregauerunt, uictique sunt in Apulia a Marco Licinnio Crasso proconsule et post multas calamitates Italiae tertio anno bello huic finis impositus. 8 Sexcentesimo octogesimo primo anno Vrbis conditae Publio Cornelio tantum grauia bella in imperio Romano erant, Mitridaticum et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, Lucius Lucullus et Marcus Lucullus. Lucius ergo Lucullus post pugnam Cizicenam, qua uicerat Mitridatem, et naualem, qua duces eius oppresserat, persecutus est eum et recepta Paflagonia atque Bithynia etiam regnum eius inuasit, Sinopen et Amison ciuitates Ponti nobilissimas coepit. Secundo proelio apud Gaueran ciuitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mitridates, cum xxx milia lectissima regis a v milibus Romanorum uastata essent, Mitridates fugatus et castra eius direpta. Armenia quoque Minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est Mitridates post fugam a Tigrane Armeniae rege, qui tum ingenti gloria imperabat, Persas saepe uicerat, Mesopotamiam occupauerat et Syriam et Fenices partem.