Latin · ~8 min
7.1.1 to 7.1.4
Paulus Diaconus, Historia Romana 7.1.1-4
Not analysed yet
INCIPIT LIBER SEPTIMVS 1 Anno Vrbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare ciuilia bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus fauebat. Antonius consul partium Caesaris ciuilibus bellis obprimere eos conabatur. Ergo turbata re publica multa Antonius scelera committens a senatu hostis iudicatus. Missi ad eum persequendum duo consules Pansa et Hyrtius et Octauianus adulescens annos xvii natus, patre Octauio senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Iuliam familiam sortitus, Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen suum ferre iusserat. Hic est qui postea Augustus est dictus et rerum potitus. Quare profecti contra Antonium tres duces uicerunt eum apud Mutinam. Euenit tamen ut uictores consules ambo morerentur. Quare tres exercitus uni Caesari Augusto paruerunt. 2 Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat. A quo susceptus est. Mox Lepido operam dante Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi uindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus, extorsit ut sibi uicesimo anno consulatus daretur, senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem publicam armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero orator occisus est multique alii nobiles. 3 Interea Brutus et Cassius interfectores Caesaris ingens bellum mouerunt. Erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupauerant. Profecti sunt igitur contra eos Caesar Octauianus Augustus et Marcus Antonius; remanserat enim ad defendendam Italiam Lepidus; apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnauerunt. Primo proelio uicti sunt Antonius et Caesar, periit tamen dux nobilitatis Cassius, secundo Brutum et infinitam nobililatem, quod cum illis bellum gesserat, uictam interfecerunt. Ac sic inter eos diuisa est res publica, ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul bellum ciuile commouit, frater eius qui cum Caesare contra Brutum et Cassium dimicauerat. Is apud Perusium, Tusciae ciuitatem, uictus et captus est, neque occisus.