# Historia Romana 7.1.10-12

Paulus Diaconus, Historia Romana, 7.1.10 to 7.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/7.1.10

9 Non ullo tempore ante Caesarem magis Romana res floruit. Nam exceptis ciuilibus bellis, in quibus inuictus fuit, Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Delmatiam saepe ante uictam sed penitus tunc subactam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Retiam, Vindilicos et Talassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas ciuitates, in his nobilissimas Bosforum et Ponticappadocem. Vicit autem proeliis Dagos. Germanorum ingentes copias cecidit, ipsos quoque trans Aluem fluuium summouit, qui in barbarico longe ultra Renum est. Hoc tamen bellum per Drusum priuignum suum administrauit, sicut per Tyberium, priuignum alterum, Pannonicum, quo bello cccc captiuorum milia ex Germania transtulit et supra ripam Reni in Gallia conlocauit. Armeniam a Parthis recepit. Obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt. Reddiderunt etiam signa Romana, quae Crasso uicto ademerant. 10 Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. Galatia quoque sub hoc prouincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam Marcus Lollius pro praetore administrauit. Tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi Romani amici in honorem eius conderent ciuitates, quas Caesareas nominarent, sicut in Mauritania a rege Iuua et in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. Multi autem reges ex regnis suis uenerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano togati scilicet ad uehiculum uel equum ipsius cucurrerunt. Adeo denique turbas, bella, simultates execratus est, ut nisi iustis de causis numquam genti cuiquam bellum indixerit, iactantisque esse ingenii et leuissimi dicebat ardore triumphandi et ob lauream coronam, id est folia infructuosa, in discrimen per incertos euentus certaminum securitatem ciuium praecipitare, neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem congruere, satis celeriter fieri quicquid commode gereretur, armaque nisi maioris emolumenti spe nequaquam mouenda esse, ne compendio tenui, iactura graui, petita uictoria similis sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. Auunculi quoque inuentum uehementer arguebat, qui milites commilitones nouo blandoque more appellans, dum adfectat carior fieri, auctoritatem principis emolliuerat. Denique erga ciues clementissime uersatus est, in amicos fidus extitit, quorum praecipui erant ob taciturnitatem Mecenas, ob patientiam laboris modestiamque Agrippa; diligebat praeterea Virgilium Flaccumque poetas. Rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus. Liberalibus studiis praesertim eloquentiae intantum incumbens, ut nullus, ne in procinctu quidem, laberetur dies, quin legeret, scriberet, declamaret.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
