# Historia Romana 7.1.13-14

Paulus Diaconus, Historia Romana, 7.1.13 to 7.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/7.1.13

Auxit ornauitque Romam aedificiis multis isto glorians dicto: «Vrbem latericiam repperi, relinquo marmoream». Fuit mitis, gratus, ciuilis animi et lepidi, corpore toto pulcher, sed oculis magis, quorum aciem clarissimorum siderum modo uibrans libenter accipiebat cedi ab intendentibus tamquam solis radiis aspectui suo; a cuius facie dum quidam miles oculos auerteret et interrogaretur ab eo cur ita faceret, respondit: «Quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum». Nec tamen uir tantus uitiis caruit; fuit enim paululum inpatiens, leniter iracundus, occulte inuidus, palam factiosus, porro autem dominandi supra quam aestimari potest cupidissimus, studiosus aleae lusor; cumque esset cibi ac uini multum, aliquatenus uero somni abstinens, seruiebat tamen libidini usque ad probrum uulgaris famae; nam inter duodecim catamitos totidemque puellas accubare solitus erat. Abiecta quoque uxore Scribonia, amore alienae coniugis possessus, Liuiam quasi marito concedente sibi coniunxit; cuius Liuiae iam erant filii Tiberius et Drusus. Cumque esset luxuriae seruiens, erat tamen eiusdem uitii seuerissimus ultor, more hominum qui in ulciscendis uitiis, quibus ipsi uehementer indulgent, acres sunt. Annos septem et septuaginta ingressus Nolae morbo interiit, quamquam alii scribant dolo Liuiae extinctum, metuentis ne, quia priuignae filium Agrippam, quem odio nouercali in insulam religauerat, reduci compererat, eo summam rerum adepto, poenas daret. Igitur mortuum seu necatum multis nouisque honoribus senatus censuit decorandum; nam, praeter id quod antea patrem patriae dixerat, templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecrauit cunctis uulgo iactantibus: «Vtinam aut non nasceretur aut non moreretur!» Vir qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus; neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta quattuor annis, quibus solus gessit imperium, ciuilissime uixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidelissimus, quos tantis euexit honoribus ut paene aequaret fastigio suo.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
