# Historia Romana 7.1.27-29

Paulus Diaconus, Historia Romana, 7.1.27 to 7.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/7.1.27

22 Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius iunior, Neroni aut Galiculae aut Tyberio similior quam patri aut fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit, mox ad ingentia uitia progressus libidinis, iracundiae, crudelitatis, auaritiae tantum in se odii concitauit, ut merita et patris et fratris aboleret: interfecit nobilissimos e senatu, dominum se et deum primus appellari iussit, nullam sibi nisi auream aut argenteam statuam in Capitolio passus est poni, consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo execrabilis fuit. Expeditiones quattuor habuit, unam aduersus Sarmatas, alteram aduersus Catthos, duas aduersus Dacos. De Dacis Catthisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpauit. Multas tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus consularis et Cornelius Furcus praefectus praetorio cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit, in his Capitolium et Forum transitorium, Diuorum Porticus, Isium ac Serapeum et Stadium. Verum cum ob scelera uniuersis exosus esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in palatio, anno aetatis tricesimo quinto, imperii quinto decimo. Funus eius ingenti dedecore per bispelliones exportatum et ignobiliter est sepultum. EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER SEPTIMVS Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
