Latin
8.1.6 to 8.1.8
Paulus Diaconus, Historia Romana 8.1.6-8
Not analysed yet
5 Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium: amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit: talem se imperatorem esse priuatis, quales esse sibi imperatores priuatus optasset. Post ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e Perside rediens apud Seleuciam Isauriae profluuio uentris extinctus est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die quinto decimo. Inter diuos relatus est. Solus omnium intra Vrbem sepultus est; ossa conlata in urnam auream in foro quod aedificauit sub columna posita sunt, cuius altitudo cxl pedes habet. Huius tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus adclametur, nisi «felicior Augusto, melior Traiano». Adeo in eo gloria bonitatis optinuit, ut uel adsentantibus uel uere laudantibus occasionem magnificentissimi praestet exempli. 6 Defuncto Traiano Aelius Adrianus creatus est princeps, sine aliqua quidem uoluntate Traiani, sed operam dante Plotina Traiani uxore; nam eum Traianus quamquam consobrinae suae filium uiuus noluerat adoptare. Natus et ipse Italicae in Hispania. Qui Traiani gloriae inuidens statim prouincias tres reliquid, quas Traianus addiderat, id est Suriam et Mesopotamiam, Armeniam, reuocauit exercitus ac finem imperii esse uoluit Eufraten. Idem de Dacia facere conantem amici deterruerunt, ne multi ciues Romani barbaris traderentur, propterea quia Traianus uicta Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum transtulerat ad agros et urbes colendas; Daciae enim diuturno bello Deciuali res fuerant exhaustae. 7 Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum per praesidem dimicauit. Orbem Romanum circumiit; multa aedificauit. Facundissimus Latino sermone, Greco eruditissimus fuit. Non magnam clementiae gloriam habuit; diligentissimus tamen circa aerarium et militum disciplinam. Obiit in Campania maior sexagenario, imperii anno uicesimo primo, mense decimo, die uicesimo. Senatus ei tribuere noluit diuinos honores; tamen cum successor ipsius Titus Aurelius Antonius Fuluius hoc uehementer exigeret et uniuersi senatores palam resisterent, tandem optinuit.