# Historia Romana 8.1.9-11

Paulus Diaconus, Historia Romana, 8.1.9 to 8.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/8.1.9

8 Ergo Adriano successit Marcus Antonius Fuluius Boionius, isdem etiam Pius nominatus, genere claro sed non admodum uetere, uir insignis et qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Traianus aequetur. Vixit ingenti honestate priuatus, maior in imperio, nulli aceruus, cunctis benignus, in re militari moderata gloria defendere magis prouincias quam amplificare studens, uiros aequissimos ad administrandam rem publicam quaerens, bonis honorem habens, improbos sine aliqua aceruitate detestans, regibus amicis uenerabilis non minus quam terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes depositis armis ad eum controuersias suas litesque deferrent sententiaeque parerent. Hic ante imperium ditissimus opes quidem omnes suas stipendiis militum et circa amicos liberalitatibus minuit, uerum aerarium opulentum reliquid. Pius propter clementiam dictus est. Obiit apud Orium uillam suam miliario ab Vrbe duodecimo, uitae anno septuagesimo septimo, imperii uicesimo tertio, atque inter diuos relatus est et merito consecratus. 9 Post hunc imperauit Marcus Antonius Verus, haud dubie nobilissimus, quippe cum eius origo paterna a Numa Pompilio, materna a Solentino rege penderet, et cum eo Lucius Annius Antonius Seuerus. Tumque primum Romana res publica duobus aequo iure imperium administrantibus paruit, cum usque ad eum singulos semper habuisset Augustos. 10 Hi et genere inter se coniuncti fuerunt et adfinitate. Nam Verus Annius Antonius gener Antonini Pii fuit per uxorem Galeriam Faustinam iuniorem, consobrinam suam. Hi bellum contra Parthos gesserunt, qui post uictoriam Traiani tum primum rebellauerant. Verus Antonius ad id profectus est. Qui Antiochiae et circa Armeniam agens multa per duces suos et ingentia patrauit; Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam cum cccc tis milibus hominum coepit; Parthicum triumphum reuexit. Cum fratre eodemque socero triumphauit. Obiit tamen in Venetia, cum a Concordia ciuitatem Altinum proficisceretur et cum fratre in uehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi quem Greci apoplexin uocant. Vir ingenii parum ciuilis, reuerentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus. Cum obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
