# Historia Romana 9.1.6-10

Paulus Diaconus, Historia Romana, 9.1.6 to 9.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/9.1.6

5 Mox imperatores creati sunt Gallus Hostilianus et Galli filius Volusianus. Sub his Aemilianus in Moesia res nouas molitus est; ad quem opprimendum cum ambo profecti essent, Interamnae interfecti sunt non completo biennio. Nihil omnino clarum gesserunt. Sola pestilentia et morbis atque egritudinibus notus eorum principatus fuit. 6 Aemilianus obscurissime natus obscurius imperauit, siquidem Maurus fuerat, ac tertio mense extinctus est. 7 Hinc Licinius Valerianus in Retia et Norico agens ab exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque Romae a senatu Caesar est appellatus. Horum imperium Romano nomini perniciosum et paene exitiabile fuit, ut uel infelicitate principum uel ignauia Germani Rauennam usque uenirent. Valerianus in Mesopotamiam bellum gerens a Sapore Persarum rege superatus est, mox etiam captus apud Parthos ignobili seruitute consenuit. Nam, quamdiu uixit, rex eiusdem prouinciae, incuruato eo, pedem ceruicibus eius inponens, solitus erat equum conscendere. 8 Gallienus cum adolescens factus esset Augustus, imperium primum feliciter, mox commode, ad ultimum perniciose gessit. Nam iuuenis in Gallia et in Illyrico multa strenue fecit occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, et Trebelliano. Diu placidus et quietus, mox in omnem lasciuiam dissolutus tenendae rei publicae abenas probrosa ignauia et desperatione laxauit: Alamanni uastatis Gallis in Italiam penetrauerunt, Dacia quae a Traiano ultra Danuuium fuerat adiecta tum amissa est, Grecia, Macedonia, Pontus, Asia uastata per Gothos, Pannonia a Sarmatis Quadisque populata est, Germani usque ad Hispanias penetrauerunt, Parthi Mesopotamia occupata Suriam sibi coeperant uindicare. 9 Tam desperatis rebus et deleto paene imperio Romano, Postumius in Gallia obscurissime natus purpuram sumpsit et per annos decem ita imperauit, ut consumptas paene prouincias ingenti uirtute moderatione reparauerit. Qui seditione militum interfectus est, quod Magontiacum, qui aduersus eum rebellauerat, Lolliano res nouas moliente, diripiendam militibus tradere noluisset. Post eum Marius uilissimus opifex purpuram accepit et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum accepit imperium, uir strenuissimus, sed cum nimiae libidinis esset et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est, actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
