Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Nullus praesumat responsoria vel antiphonas, quae solent aliqui composito sono, pro suo libitu, et non ex canonica Scriptura assumpta canere, in congregatione ista vel meditari vel dicere. Nec ab adveniente hospite sine jussu prioris quidquam talium rerum aliquis audeat meditari: ne peregrinis varietatum doctrinis, et quodammodo deliramentorum suavitatibus irretiti, simplicitatis et veritatis maturitatem fastidiant; et per cantilenae sonos levitatis et otiositatis compedibus illigati, aut de congregatione avolare diabolo suadente festinent; aut intra monasterium inflati quasi singulari scientia cunctos despicient. Oportet autem nos unam et simplicem apostolicam et patrum nostrorum imitari doctrinam, et gratia stabiliri, cor moresque subdere disciplinae, et ea cantare debemus quae, sicut beatus Augustinus dicit, ita scripta sunt, ut cantentur: quae autem non ita scripta sunt, non cantemus. Nec alio modo quam quo ipse Dominus jussit per prophetas et apostolos suos manifestari ea hominibus, debent a nobis in laude ipsius dici: ne quae cantanda sunt in modum prosae et quasi in lectionem mutemus, aut quae ita scripta sunt ut in ordine lectionum utamur, in tropis et cantilenae arte nostra praesumptione vertamus. Si enim sacrificium Deo confessionis et laudis offerre debemus, quomodo ipse praecepit sibi offerre, a nobis Dominus magis obedientiae quam victimarum sacrificium quaerit; nec cantilenae artificiorum studio, quantum observantia mandatorum et cordis munditia delectatur.