# Regula Ad Monachos 2.30

Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-et-stefanus/regula-ad-monachos/2.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-et-stefanus/regula-ad-monachos/2.30

XXXII. Magnopere autem ab omnibus est cavendum ne aut in pistrino, aut in quacunque manuum operatione, aliquis fratrum pigre et non inter primos occurrat. XXXIII. Nam adhortatio laborandi, quae hactenus cum tanto temperamento a nobis charitati vestrae insinuata est, ab illa apostolica beati Pauli (Ephes. iv) instantia tantum est debilitata et remissa, quantum est et differentia personarum. Cum ille nobis jubeat hactenus manibus laborare, ut habeamus unde tribuere possimus necessitatem patientis nos diximus, ut vel quod nobis sufficiat laboremus. Ille dicit, seipsum in fame et siti, in frigore et nuditate nocte et die suis manibus laborasse, ut sibi et qui cura eo erant necessaria non deessent (II Cor. xi; I Thess, ii; II Thess. iii): nos econtra duplicia habentes in nostris usibus vestimenta et calceamenta, et quotidiani victus de domo Dei ad saturitatem plenissimum apparatum, hortamur ut otium non ametis, sed per sincerum unanimitatis consensum unusquisque ut praevalet, sic laboret. Ille praecepit: Qui non laborat, non manducet (II Thess. iii); nos fragilitatem nostram in vobis pensantes, nulli vestrum, qui hactenus subdola et lubrica voluntate laborare fideliter distulistis, de necessariis rebus a fidelium fratrum ordine quidquam subtraximus: patienter hactenus tolerantes, ut non vinceremur a malo, sed vinceremus malum in bono (Rom. xii).

---

Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1092/tmp1092/tmp1092.tmp1092.opp-lat1.xml.
