Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIV. Hoc scientes, fratres, quia otiosus corpore monachus mente a sordidis cogitationibus nunquam esse poterit otiosus, dicente Salomone: In desideriis est omnis otiosus (Eccli. xxxiii). Et iterum: Multa mala excogitat otiositas. Abjecto ergo a se, qui hucusque talis fuit, hoc vitio, promptus ad omne opus accurrat: quia scriptum est: Non oderis laboriosa opera, et rusticationem ab Altissimo creatam (Eccli. vii), ut donante Domino de propriis laboribus, et rebus quotidianis et necessariis abundemus, et his quos amor spiritalis ad visitandos nos invitat, possimus convenienti mediocritate occurrere: aut quos gravis urget necessitas, debito ministerio valeamus de proprio labore servire, quia Dominum Redemptorem nostrum. Beatius esse dare quam accipere (Act. xx), certum est praecepisse.