Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIX. Nullus praesumat in qualibuscunque causis alienis, sive parentum, sive carnalium, vel qualibuscunque mundanis occasionibus se miscere praeter jussionem prioris: quem plerumque pauperum et oppressorum lacrimae permovent, ut aut apud judices, aut apud quos necessarium fuerit, precator accedat. Nec amplius quam jubetur vel sermonem audet directus praesumere. Scriptum est enim, ut nultus militans Deo implied se negotiis saecularibus. ·ut illi placeat cui se probavit (II Tim. ii). Et si necessaria, hoc est monasterii negotia, quae nobis valde onerosa sunt, fugere cupimus et vitare, quanto magis aliena et quae extra monasterii utilitatem sunt, abhorrere debemus et fugere?