Latin
Section 2
Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos 2.38
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. Regulae quoque Patrum ideo nobis assidua leguntur, ut eorum sanctis exhortationibus interior rem accommodantes auditum, et disciplinae concipiamus amorem dulcissimum, et Domino per omnia adjuvante vitae ipsorum exempla sequamur. Propter quod festinandum nobis est, ut a nostris mentibus tepor excludatur inolitus. Nam et haec quae vobis per singula praesenti loquimur scriptura, non in sugillatione sanctorum et beatissimorum Patrum regulae ausu temerario ad vos proferenda praesumpsimus; sed ea tantum specialiter ex eorum constitutionibus vobis litteris ingerenda curavimus. Plenitudo autem sanctae conversationis, et spiritalis vitae perfecta doctrina in eorum sanctorum Patrum regulis nobis quotidie recitatur, quorum et probata vita divino munere et docendi est attributa auctoritas.