# Regula Ad Monachos 2.6

Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-et-stefanus/regula-ad-monachos/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-et-stefanus/regula-ad-monachos/2.6

VII. Psallendi quoque modus, si possibile est, omni tempore cum temperamento nobis tenendus est: ut nec nimium protracte, nec supra modum correpte, sed, ut dicium est, temperata semper modulatione dicatur. Servato tamen ut secundum voluntatem et arbitrium prioris, cui semper considerandi et perpendendi tempus, horam, causam per omnia imminet, sive protrahi, sive accelerare justo considerationis judicio jusserit, ad ejus nutum, sive etiam elevatius, sive humilius voluerit, consona tamen quasi ex uno ore voce dicatur. Nec quisquam praesumat absque prioris permissu, vel elata vocis extollentia, quae saepius inflationis jactantiam et arrogantiam elationis minus cautis generat, aut turbulenta festinatione temperamenti modum excedere, vel mutare. Nec prior concessam considerationis licentiam in usu absque certa necessitate audeat usurpare: sciens se Domino redditurum rationem, qui dixit: Psallite sapienter (Psal. xlvi).

---

Paulus Et Stefanus, Regula Ad Monachos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1092/tmp1092/tmp1092.tmp1092.opp-lat1.xml.
