# Memoriale 20.10-12

Pavao Pavlović, Memoriale, 20.10 to 20.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pavao-pavlovic/memoriale/20.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pavao-pavlovic/memoriale/20.10

Die 24. mensis septembris ex mandato domini regis captum fuit in consilio generali, quod in instrumentis publicis quae conficiuntur in Iadra, non ponatur a modo nomen archiepiscopi, sed instrumenta valeant de cetero facta ac si nomen fuisset impositum, quemadmodum prius imponebatur. Die 11. mensis octobris, die iovis, ivi Nonam nuntius ad dominam Annam, comitissam Segniae et die crastina sum reversus. Eodem anno die dominico iam circa primum somnum, combusta fuit domus olim ser Damiani de Zadulinis, quae est in contrata Sancti Michaelis.

---

Pavao Pavlović, Memoriale. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paulo-p-memoriale.xml.
