Latin
20.2 to 20.9
Pavao Pavlović, Memoriale 20.2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Die primo mensis februarii, circa mediam noctem, deruinavit quaedam pars borealis curiae Sancti Salvatoris de Iadra . Die 9. mensis februarii facti fuimus, scilicet ser Damianus de Nassis, ser Cosa de Begna et ego Paulus, conrectatores. Die 16. mensis februarii (pronuntiare fecimus) inter ecclesias, ecclesiasticos, nobiles, populares et districtuales Iadrae, quae pecunia dari debet domino nostro regi, pro rehabitione insulae Pagi . Die martis (20.) mensis februarii, Crisii in curia domini nostri regis Sigismundi, interfectus fuit Stephanus Lazchovich cum nepote suo per certos barones Ungariae, de quo venit novum Iadram die 6. mensis martii sequentis . Die iovis 22. mensis februarii venerunt Iadram Adamus castelanus tininiensis et Petricia familiaris domini Nicolai de Gara, Dalmatiae et Chroatiae bani, cum litteris credentialibus scriptis in Toplicia die 13. praedicti mensis et cum duabus litteris regiis, scriptis in Tinino die 3. iam dicti mensis februarii, una quarum directa ipsi bano, alia rectoribus communis nostri, pro intromittendo omnia bona domini archiepiscopi iadrensis, domini Guidonis (de Matafaris), domini Jacobi de Raduchis et ser Lodovici de Matafaris pro parte regia, existentibus rectoribus iadrensibus dominis Andrea de Grisogonis, Mazolo de Gallo et Georgio de Zadulinis, qui cum eorum secreto consilio dederunt eis facultatem eadem die intromittendi ea iuxta regium mandatum. Die martis 27. mensis februarii de mane reversa est eadem galea nostra111) Die primo mensis madii factus fui rector una cum ser Simone de Cucilla et cum ser Simeone Detrici et quia eodem die renuit dictus ser Simon, loco sui electus fuit ser Antonius de Grisogonis in eodem offitio. Die lunae 28. dicti mensis madii, me existente rectore cum praedictis, de nostro mandato inceperunt portari lapides et calx, pro fabricatione capellae Sancti Simeonis Iusti, et die veneris 8. mensis iunii proxime venturi, incepit laborari fundamentum pro ipsa capella amplianda, cuius fundamenti primum lapidem ego Paulus cum episcopali benedictione posui.