Latin
23.17 to 23.27
Pavao Pavlović, Memoriale 23.17-27
Unproofread scanNot analysed yet
Die 19. mensis madii incepimus iactum praedictum inter portas et fuimus ibi duo iudices et ego comes tertius, et nobiscum fuit ser Stephanus Maphei et ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti cum benedictione proieci primum lapidem cum fasculo sermitis. Die 5. mensis iunii audivi novum, quod dominus noster rex Sigismundus reversus est Ungariam, et locutus fuit hoc, qui propriis oculis vidit ipsum sanum et incolumen in loco vocato Vela Sobbota. Die mercurii 28. mensis iulii transmisi unam barcham cum rebus meis Iadram. Die 2. mensis augusti recepi totum residuum dicti mei salarii. Die 20. mensis augusti intervenit casus Ioannis nepotis mei, scilicet filii ser Andreae de Grisogonis, videlicet quia nocte praeterita inventus in domo ser Zanini Barbae de Sibenico, et eodem die expedivi eum Iadram, ne deterius contigeret dicta occasione, cui dedi de pecunia mea, quando recessit, libras …solidos octo. Die lunae 23. mensis augusti recessi a Sibenico et ivi Tragurium et venit in societate mea ser Daniel Marini, ser Ioannes Naplavich et ser Nicolaus Dissote. Die iovis 26. praedicti mensis augusti, pervenimus in Tragurium. Die sabbati 2. mensis octobris, recessi a Tragurio. Die mercurii 6. mensis octobris applicui Iadram cum tota familia mea. Die veneris 29. mensis octobris, Spalatenses intrinseci cum Clissiensibus, illis de Poglizia et Radobiglia dederunt maximum conflictum Traguriensibus, verberantes multa animalia, concremantes villas et occidentes ac captivantes homines et nobiles et populares. Inter quos captivati fuerunt ser Stipe et Nico, fratres, filii quondam ser Petri de Zegis dicti Scilociach, ser Iacobus Sciobote, Thomas Zore filius Marmaz, Vitus Mazardich et Paparocich; et Augustinus quondam ser Nicolae Avelini, per Spalatenses a manu salva in civitate Spaleti fuit trucidatus et deinde pro maiori contemptu submersus in mari prope civitatem. Die iovis 2. mensis decembris, comes Nicolaus, filius quondam domini comitis Anz, applicuit Iadram, veniens per terram bene cum centum equitibus, cum quo fuerunt plures nobiles Chroatiae, inter quos reverendissimus pater dominus episcopus corbaviensis et dominus Bernhardus vice-comes Segniae. Die eodem fecit mihi loqui per ipsum dominem vicecomitem pro factis meis, videlicet requirens me in suum consiliarium et die crastina, scilicet die veneris ante prandium secessit a Iadra.