Latin
24
Pavao Pavlović, Memoriale 24
Unproofread scanNot analysed yet
Die martis primo mensis februarii, obiit magnificus vicecomes Thomas de Corbavia. Eodem anno die veneris 4. mensis februarii, Spalatenses intrinseci una cum gentibus vicebani, scilicet Clissiensibus, Pogliziensibus et aliis comburerunt molendina et quasi totum territorium Tragurii et praedati sunt multa animalia eorum, ac multas gentes captivaverunt, inter quos fuit captus presbyter Iacobus, canonicus traguriensis. Die 15. mensis februarii, videlicet die martis, obiit comes Butcho. Die dominicali scilicet 13. mensis martii, serenissimus dominus noster Sigismundus rex Ungariae retrocedens a partibus Boemiae, applicuit Budam. Die veneris 18. mensis martii, retrocessit ipsa galeotta in portum Iadrae, ducta per eosdem Tragurienses. In festo Sancti Nicolai, scilicet die 6. mensis decembris, amputatum fuit caput in platea Iadrae Antonio sartori pro eo, quia tractaverit cum Angelo quondam Nicolai cimatoris et quibusdam aliis forensibus, interficere nobiles Iadrae, et hoc fuit tempore regiminis dominorum Ioannis de Victor, Cosae de Begna et Luciani de Georgiis.