Latin
27.7 to 27.9
Pavao Pavlović, Memoriale 27.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Die dominico 11. mensis madii apparuit hora tertiarum signum in coelo, apparuit enim sol circulatus arcu foederis, quem extra circulum antecedebat luna et inter circulum sequebatur stella una. De mense iunii in insula Pasmani in loco dicto Othus ,quaedam mulier Priba nomine, postquam moriretur et sepulta esset in eadem insula per plures ibi existentes visibiliter visa est et maxime per quandam aliam mulierem quam ipsa mortua manu propria verberaverat et nisi exproclamasset adiutorium et cucurissent gentes quae prope erant, interficiebat ipsam, qui adcurrentes viderunt eam et exclamantem verberatam et excapillatam, nec viderunt quemquam circa ipsam, sed dixit eis, quod visibiliter vidit et cognovit ipsam; quae mortua plures et plures novitates fecit in domo quondam Venturini de Cesanis ibi existente et demum coadunatis pluribus rebus et massariciis dictae domus in loco ubi expiravit, in eadem domo imposuit ignem et nisi quidam insularii nocte ibi prope dormientes iam in aurora intrassent domum praedictam et extinguissent ignem, combussisset domum cum omnibus rebus; et multas alias novitates fecit per insulam, ita quod prae timore ibi in propinquo homines praesertim nocte non audebant morari. De quo die veneris (4.) mensis iulii proxime sequentis, me ibi existente (una cum) dominis Iacobo de Raduchis et Blasio de Soppe rectoribus Iadrae, per filios dicti Venturini, scilicet Petrum et Ioannem et per plures insulanos querimonia porrecta extitit et petita licentia, ut possent sepulturam excoperire et infigere cugnum in pectus eius, quoad praedicta iam cessaretur, quibus hoc concessum extitit. Die veneris 3. mensis octobris captus fuit Bellota de Pago per alios Pagenses et ductus fuit in Pagum aliquibus vulneribus vulneratus et cras de mane dominus Paulus de Georgiis, comes Pagi, fecit ipsum suspendere per ipsius famulum ad furcas.