Latin
Cap. CXLII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 10
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXLII. Pterygia. hunc morbum Celsus reduuiae pene similem reddit, cum caruncula. s. ab ungue discedit non leui dolore. sed ne hoc affirmen Pli. auctoritas obstat. qui reduuias a pterygio seiunxit. Paulo certepterygion est cum caro excrescit eam unguis partem obtegens quae pterygion appellatur. quod uitium ex paronychia fere oritur. Caeterum ubi etiam membranula neruosa ab oculorum angulis oriens siuea narium tempotumue parte ad coronam usque pupillam interim uelat, id ipsum morbi &pterygion diximus. ab alarum uidelicet expansarum similitudine. Cap. CXLIIII. Ctuciformi senticum implexu. scolopoides Dioscorides, quod Ruellius aculeorum uallo munitur: Barbarus (ut opinor) expressius &ipsam asperitatem et formam innuit. Nam &si scolopa rectum &acutum palum uetus graecia dixit, cui sontes per mediam spinam in misso infigerentur, quem Turcae retineant familiari his supplici o, tamen nescio quo pacto haec ipsa barbari interpretatio magis arridet. Nam &anascolopisthentas cruci affixos dicere solemus. Fuit etiam hoc moris, ut ad uinearum custodiam palos acutos defigerent. nec facile qui uuas asportarent, effugere possent, quos &scolopas dixere. Cap. CXLV. Virilitati. i. uirili membro. graece aedoion. i. uerendum dicunt. sed &paulo post ita distingue. Iumentorum scabiem cum decocto lupini &chamaeleonte herba inunctu sanat. Cap. CXLV. Solo asperso. tu aspero emenda. genitura quoque absumit. graeci gonen. i. semen. &spena ipsum. sed quod addit uirgas Agni uiatori gestatas intertriginis metum auferre. admonuimus iam ante lassitudinem crurum quae equitando aliaue contingat causa hoc nomine a latinis appellari CXLVII. pat rimmata a graecis. ni sacro diximus etisypelas a graecis dici. cuius Pli. etiam pluta tradit genera. Illud adnotatu non indignum quod &barbaro quandoque mirum in modum placuisse animad uerto ex columella, pusillosa corpora uertisse, quae igne sacro laborarent. quando lunius ipse uerbo a pastoribus tracto pusilosas oues hoc morbo affectas appellare non dubitarit.