# De materiali medicina 10-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, Cap. CXLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/10-2

Cap. CXLVIII. Acinas & pustulas oculorum sanat. ex Celso acinas staphylomata interpretatus est. quod alii uuas di cunt. qualis uero morbus oculis innascens hic sit: ex Celso copiosius. Cap. CXLIX. Contrariae nigrae ac maturae faciliores uentri. ruellius cum eu diaphthoron legisset, corruptioni ob noxias uertit. Plinius tamen eudiaphoros legisse uidetur, qui faciliores uentri eas reddidit. sed quod sequitur frictae, Ruellius arefactam, Barbatus frictam expliniana lectione magis probauit. Cap. CL. Gingiuas uligine laborantes imbuimus. non possum hoc maxime non probare cum oulis pladosi laborantes uligine.i.nimio quodam humore uerterit. ut Ruellius anxie uitia quaedam gin giuarum humida transtulerit. an non apertius humentes gingiuas uertisset? iam uero quod sequitr inuoluta.n. stylo lana, non displicet, quod Ruellius expressius specillum reddidit mylotim autem graeci hoc ferrum appellant. Cap. CLI. Tilia quae ligno membranacea cohaeret. Barbarus tiliam hoc in loco tenuem membranam inter corticem & lignum eleganter & etudite reddidit. quando tilia arbor quam phylliram graeci dicant eius naturae sit, ut interiores & tenuiores eius tunicae multiplici membrana de quibus uincula fiunt, tiliae quoque uocentur plinio. non detilaceis tabellis & poeta Cinesia in Antonino Pio copiosius diximus. sed quod sequitur sub caliculo, calicula restitute ex pli. Cap. CLII. Vicera maligniora pro malignioria emenda. Cap. CLIII. Parua nodosa. graece condylodes. illud autem quod sequitr inoffensae rotunditatis. Leion sic pla cuit interpretati. quando leion illi condylodes opponi optime uideretur. Cap. CLIIII. Excoriarii fruticis, thus ipsum Collumella them sutorium quandoque dixit. quoniam sutrinae foliis eius aridis ad coria perpolienda utantur. inde graecis byrsodepsicos & scyptodepsicos dictus. Cap. CLVII. Vesicae. tu adde uerbum unum quod deerat & uitia uesicae restitue.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
