Latin
Cap. CLIX
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 11
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CLIX. Contra aestus ardotesque utimur. Causona Dioscorides. Serapio stomachi inflammationes. ego uero non solum de stomachi inflammatione sed de febrium &sitis, intellexerim. Nam &causona febrem eam solemus appellare, quae nimio quod amaestu corpora nostra corripiat: unde &illi ab exurendis corporibus nomen. iam &quod adglutinadi pilos infra reddidit barbarus, milphas hunc morbum appellari Paulus existimat. nam trachoma uitium id esse dicit, cum palpebra interior scabritie laborat, queadmodum pilorum in his glabrities &defluuium madarosis &milphosis dicatur. unde Comicae ille milphionum personae frequentes uti &blepharonum. Cap. CLX. Cum statu maxime integro ac florenteque est. Tu hic distingue. &quae sequuntur ite lege. Vtuntur eo unguentarii. Cap. CEXI. Sed inutilia stomacho. Ruellius stomacho utiliora. quippe qui eustomacho tera legerit. ille uero ex medici suis, inter quos principem, sibi locum uendicat: dulcia scite poterat punica stomacho inutilia esse. aliterque omnino legendum. i. customotera. i. sapore grato. nam &Serapio in haec prope uerba. &dulcia quidem melioris saporis, nisi quia inferunt caliditatem stomacho, addidit uero Harmolaus inutile Stomacho quod Dioscoridi graeco desit. ut expressius rem ipsam demonstraret: ex Plin. &Barbaris istis scriptoribus. ut dari uenia tamen Ruellio possit unum tantum Codicem &eum impressum sequuto. quando aliorum non fuit illi, quod sateatur ipse, copia. Cap. CLXX. Alethena. sic graeci cotoneorum genus quodam appellarunt quae ueracia tu interpreteris maluit tamen Barbarus graecum ipsum uerbum relinquere. Cap. CLXXXVI. Anodyni uicem. graeci medicamenta quae tollant doloris omnem sensum, hoc fere nomine appellant. ut acopa diximus quae lassitudinem leuent. Cap. CXCI. Ablaqueata. i. incisa ab radicibus. quo uerbo frequenter Pli. &rerum rusticatum scriptores usi.