# De materiali medicina 11-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, Cap. CXCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/11-2

Cap. CXCII. Largo succo. idest Polyopon. alii Polycomon.i.frondosam. & mea quidam sententia falsi opinione sua. Nec satis aduertentes quod a Plin. Serapioneque & mauritanis reliquis scriptoribus tradditum est. Nam hi multae pinguedinis, Plinius largo succo abundare dixit. ut uel illi Polyconmon. id est gummosum & lacte copiosum legerint, uel Plinius Polyopon. idest largo succo interpretatus sit. quare Barbatus largo succo non frondosam uertere maluit. Colligere penicillo aut uellusculo. spongo et eno graece. id est spongia & lana Dioseorides. etuditius autem & solenius uertit Barbarus uttumque quam planius & a perius. 2νἐ v Cap. CXCIIII. Papulas & sudores. Papulae quas graeci exanthemata dicunt, duorum generum Comelio sunt. grauius est quod agrion. idest ferum dicat. tamen rubent utroque pustulis minimis corpora. quod ubi euenit boam Plinius appellet A bubulo uidelicet fimo, cuius illitu fere curantur. nescio an hunc morbum uulgus nostrate petechias nuncupet Despondentibus animum medicis ubi ad febrim in corpore illae apparuerint. Parotides. Hae circa aures Collectiones dicuntur. quemadmodum parodontes quae circa dentes appellamus. intumescunt autem secundum aures Tubercula quaedam grauiora & noxia praecipue pueris. Vnde & mors subsequatur interdum. Vtriculos Hysteras. id est uuluam locosque muliebres. Furunculos. dothiena graece. hoc Tuberculum in flammatio ac dolor subsequitur Carnosis partibus per quam familiare. Humor crassior hunc fere gignit. Differta Phymate rotunditate & magni tudine & forma: Differt & a pano siue panicula. (qui a similitudine panis etiam dicatur, panisque appellari possit). quod hic latius diffunditur & Pustulae simile praese fert. uertici, aliis, inguini cum dolore & distentione peculiaris, Vernacula lingua nostra furunculos adhuc agnoscit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
