Latin
Cap. CXCVIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXCVIII. Cranocolapta. species haec phalangii a percutiendo scalpendoque Cornu dicta qua forma &picum martium graeci Drycolapten appellarunt. Nicandere in thericas illum ita describit ut similem phalaenae dicat, quae locustini sit generis. quae &psora &psyche sit postea dicta. hoc autem phalagium &cephalocrusten appellatum, quod uidelicet capiti molestu s (ut opinor) instrepat. quod &arboris perseae foliis nutriri cantet ille. Cap. CXCIX. Hiberis. hoc caput in quibusdam graecis exemplaribus deest. quemadmodum &sequens. quando repetat infra aduerbum. quod autem dicat alii strychnon alii manicon, quid si iundimlegas alii strychnon manicon. i. in sanos reddens homines? quod autem grana duodecim Barbarus, Ruellius graecum uerbum corymbos reddere maluit. Galenus certe &Auicena, &Serapio capitella dixetut. TNTXI ]Niuersis &singulis praesentes liueras in specturis Salutem, &apostolicam Beum. Cum dilecti filii Aloisius, &Franciscus Barbarus ciues Veneti Dioscoridis libros e graeco in latinum sermonem a bo. me. Hermolao Barbaro Patriarcha Aquileiensi homini doctissimo, &eruditissimo uersos, eiusdemque Hermolai Corollarium edere in manus hominum statuerint: ac propterea ut quam emendatissimi edantur, conductisa se impressoribus nec impensae, dispendiisue ullis, nec plane diligentiae sint parsuri, Nos tatum existimantes, ut si qui fructus percipi ex eo labore possunt, ii ad ipsos potius, quam ad alienos deferatur: tum ut eius rei cura apud illos maneat, qui eam propterea, quod Hermolaus ipse alteri eorum frater, alteri patruus fuit, caeteris studiosius exercebunt: Mandamus, &praecipimus, ne quis perquindecim annorum spatium eos Dioscoridis libros, &Corollatium imprimere, aut imptini facere, aut impressos uenundate, uendendosue tradete ullis in locis audeat, praeter ipsos Aloisium &Franciscum sine eorum iussu &concessione. Qui contra mandatum hoc nostrum fecerit, ad miserit, cuiuscumque nationis fuerit, is uniuersae Dei ecelesiae toto orbe terrarum expers, excommunicatusque esto: Illi uero, qui huius sanctae apostolicae sedis ditioni subiacent, praeter hoc, etiam, decem auteorum in singulos codices quos impresseunt, uel nenundederium erogandorum Cameraeque nostrae apo stolicae, ac ipsis Aloisio &Francisco aeque applican dorum paena mulctentur. Datim Romae apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris. Die. xx. Maii. M.D.XVI. Pontificatus. Nostri Anno. IIII.