Latin
178.1 to 178.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 178.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Conabimur tibi Amantissime Aree probare: Nos quibus eadem prodendi consilium fuit: neque superfluo id: neque ab nulla ratione ingressos: fecisse. Atque hoc quidem ribi protinus liquebit:si memineris: alios commentaria id genus mutila in cohataque reliquisse: Alios plurima ex historiis ad verbum transcripta literis insidasse. Nam Iollas bithynus: &Heraclides Tarentinus rationem hanc sine dubio: leuiter attigerunt: her baria in totum retrohabita atque neglecta. Caeterum neque de metallicis: Odoramentisque mentionem omnes habuere. Crateuas certe Radiciseca: &Anudreas medicus. qui ex omni numero. eo circa institutionem hanc di ligentissime versati iudicantur. Multas herbas. Stirpesque vtilissimas vitae sine alicuius notae subscriptione tran smiserunt. Alioquin priscis illis testimonium reddere licet industriae. Quod in penuria omnium Rerum paucitateque inuentorum exquisita saltem. &singulari cura fuerunt. Non eadem recentioribus fides haberi debet. Inter quos Bassus pylaeus &Niceratus &vterque Petronius. Niger ac Diodotus. Omnes ex Asclepiadis profecti schola. Cum Gentilem omnibus &in medio positam medicinę segetem satis accurate reddidissent. De medicamentorum natura. probationeque conniuenter. &in transcursu dixerunt. vt qui effectus artis non ipso rerum vsu confirmandos. &sanciendos putarent: Sed inani studio &inquisitione causatum occupati ad molem referre laborarent. cum eo quod in multis quoque rebus hallucinantur. alia pro aliis prodendo. Ac primum quidem Niger ipse. qui tam absolutus in eo genere literarum habitus est Euph orbium affirmat succum esse. qui fiat e chamaelea herba proueniente in Italia. Androsaemon idem esse cum hyperico. Aloen in Iudaea fossilem gigni. Compluraque assimilia his: contra naturam rerum: euidentiamque pec cat. Quod quidem indicio est non contemplatum eum fuisse, quae scriberet. Sed auscultasse tantum. adi tis historiarum commentariis ac libellis. Erratum &genere ipso conscribendi. Aliis stirpes discretas &impromiscuas aggerendo confundendoque. Aliis digestione in literas affectata congeneres earum &effectibus proximas inuicem separando. Quasi sperarent meioria facile contineri hęc posse. Nos autem a prima (ita dixerim) pueritia infinito artis huius desiderio magna terrarum parte lustrando perfuncti. (Nosti enim vitam nobis actam in castris) vniuersum hoc negotium in volumina sex contulimus, idque hortatu tuo, cui &hęc dicauimus. studioso grati animi affectu.