Latin
NARDVM GALLICVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
NARDVM GALLICVM VII Ardus Gallica in Ligurię alpibus nascitur, Aliuca uernaculo indigenis nomine. Nascitur &in Istria. Frutex pusillus cum radice uellitur, &in fasciculos manuales digeritur. Folia ei longiuscula, leuiter flauescentia: Flos luteus. Vsus eius in caule tantum atque radicibus, quoniam odorata solum haec habentur. Caeterum pridie quam repurges, aspergere aqua manipulos conueniet, &pauimento humenti: sed charta prius istrato, componere. postridie eius diei terrenum &sordes eximere. Ita. n. paleatum, alienumque omne ab eo, quod frugi, sincerumque erit. lentitia, beneficio madoris quęsita, sine iniuria secernitur. Cum Gallico Nardo reponi solet herba, quae a grauitate odoris Hirculus uocatur, qua maxime adulteratur. Alioquin distinctio facilis, Distat quod sine cauliculo est: &quod candidior &quod minoribus foliis. quodque radicis neque amarę, neque odorate, qualis uera Nardus. Radicem et caulem seponi oportet. folium abiici. Mox: si fuare collibeat: e uino teri: &pastillos defingi, atque in figlinum nouum componi debet: operculo probe, ac diligenter iniecto. Optimum, quod recentissimum odoratissimumque este Radice multiplici, plena nec fragili. Eosdem effectus habet: quos Syriacum; Nisi quod urinam acrius ciet: stomachoque utilior probatur. Inflammationibus quoque locinoris confert. Item arquatis, &inflationibus stomachi, si cum decocto absinthii bibatur. Eodem modo lienibus, uesicae morbis: ac Renum: Con tra uenenatos uero ictus ex uino. Malagmatis: potionibus, unguentis ex calfactoriis miscetur. A 1i VIII NARDVM MONTANVM Ardus Montana: quam aliqui Thylaeitin. Alii Nerin appellant in Syria Ciliciaque uascentem, caule atque foliis Eringio similis est: minoribus tamen, neque scabris spinosisque. Radice nigra: odorata duplici, Triplici que, atque omnino multiplici ad morem hastulę regiae: quanquam multo graciliore, minoreque. Neque caulem, neque semen, neque florem reddit. Radicis utilitas ad quęcunque Gallicum Nardum. VIIII