Latin
MALABATRVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
MALABATRVM Alabatrum sunt qui folium Indici Nardi putent esse ob similitudinem odoris decepti, cum &alia perinde multa sint: quę nardi uim Reddant, ut Phu, ut Asarum, ut Neris. Proinde sui generis folium est. In paludibus Indię genitum, aquisque innatans, palustris modo lenticulae, Nulla Radice, Goc III protinus collectum pertunditur: linum immittitur: siccatur. reponitur. Tradunt exustis aestu paludibus cremiis &sarmentis inuri locum: non prouenturo: ni ita fiat, genere illo. laudatur recens: &in albico nigricans, contumax frangi, solidum, integrumque odore qui nares feriat, &qui summoto quoque eo persistat.