# De materiali medicina 184

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, MALABATRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/184

Sapor eius similis esse debet nardo sublingua, scaberque, nec ullo salis gustu. Damnatur infir mum, & quod pertusum minute situm quendam marcentem ob nares summittit. Nardi uim habet, quiqua Nardus in omnia efficacior: sane urinis pellendis & stomacho Malabathrum utilius est. Oculorum epiphoras uino inferuefactum: uel farina inunctum persanat. oris halitus, & suauitatem commendat linguę subditum folium: sicut & uestium odorem interpositum. Noxia quoque animalium obiter arcendo. XII CASSIA Assiae genera perhibentur multa. in parte Arabiae odorifera gignitur. Surculi eius corticis crassi: folium Piperis. eligenda quae rubescat, colorataque sit, quasi corallus: foramine uehementer angusto, Pręlonga, crassaque, fistulis & confercta: gustu mordaci, quam maxime feruens, linguam astringens: odorata, uinumque naribus obolens: atque haec ab indigenis appellatur achy. ab Alexandrinis mercatoribus daphnitis. Aliud genus Zegir uocatum, purpurae nigrantis aspectu, crassiore sarmento: Rosam expirans, utilissima medicis: quae & praefertur priori. Tertia laus est ei: quę blastos hoc est germen Mosyleticum dicitur. Reliquae uiliores, inter quas asymphęmon dicta, colore pullo: odore ingrato, praetenui tunica: aut etiam quę ultro dehiscat, & abscedat a corpore? ut quę Citto & Darca cognominantur. Importatur & pseudo cassia hoc est mentiens cassia: Infinitum quam germana & persimili specie: sed coarguitur gustu, neque acri, neque odorato, corticem obtinens adhaerentem medullae. Inuenitur & lata quaedam fistula minimo pondere: tenera, fruticosa qualis & pręfertur. Scabiosam & subalbidam improbant: redolentem uirus quasi de hirco: neque fistulis crassis. Sed praetenuibus scabiosisque. uis eius excalfacere: urinas mouere: siccare: astringere leniter, Medicaminibus oculorum ad claritatem uisus compositis adhibetur. Item malagmatis. cum melle lita eximit lentes. Commouet menstrua. Viperarum ictibus potu auxiliatur. contra inflamationes internas omnes utiliter bibitur. Itemque ad renum dolores. contractionibus uuluae suffitu insessuque subuenit: ubi Cinnamomum desit. uicaria pro eo succedit, duplicato dationis modo. Tantundemque pollet. Omnino plurifariam profectu suo medicinam instruit. XIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
