# De materiali medicina 185

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CINNAMOMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/185

Nam cum optimo ac sincero inuenitur semper odor: fere qualis in Cardamomo: Nec illa tamen incerta existimatio, si sit acre: mordensque gustu, & quodam sapore, quasi salsuginis, feruens atque ut inter se tritum tarde horrescat: & quod in confringendo puluerem scobemque spargat: & cui nodorum interstitia inoffensa. Experimentum facturus debet ab radice una surculum integrum capere: quoniam fragmenta, & assulae, adulteria, miscellaeque sunt : statimque inter initia experimenti, optima quaeque aura euolans, subit olfactum proindeque occupatis opimo halitu naribus: deterioris sensum excludi contingit. Est & quod Montanum uocatur: Crassum & breue admodum: colore subaruffo: Tertium quoque habetur nigrum, ut & Mosylon appellatum: odore uehementer iucundo: surculosum: minus multis geniculis. Est & quartum fastigium candidi fungosi: tumidi aspectu uili, protinus fragilis, grandi radice Cassiam re dolente. Redditur et quintum, cui cortex subruffus & ad similitudinem cassię rubrae coloratum, solidum firmumque tactu: nec magnopere neruosum, stirpibus crassis: Quod ex his spirat, amomo: thure: cassia suauitate odoris & gratia uincitur. selige, cui albet cortex: scabiosum, rugosum, Item lęue lignosumque: Nam radix omnino superuacua & reiicienda est. Traditur & cinnamomum mentitum: unde nomen pseudocinnamomo. Deprehenditur odore languido: uiribus marcidis: Appellatur uero & Zinziber, quod Xylocinnamomum est. ipsum quoque cognationem quandam cum cinnamomo habens. Est autem id cinnamomum lignosum, distans proceritate, firmitateque uirgultorum. Item odore multo inferiore, quanquam sunt qui affirment Xylocinnamomum a cinnamomo etiam genere, naturaque disiungi. Cinnamomi uis feruens urinas aperiendi: emolliendi: concoquendi. Trahendi menses & partus, si datum potui sit: & appositum quoque cum Myrrha. Serpentium & animalium omnium morsibus, & caeteris uenenis resistit. Caligines oculorum discutit, concalfacit: extenuat: lotium uehementer impel lit: lentigines & uitia faciem dehonestantia cum melle illitum exterit. Ad tussim. ad distillationem pituitae: ad aquam inter cutem: Renum dolores: urinae difficultatem expetitur. Solet & preciosis unguentis confundi: prorsus multis rebus pa tere usus eius uidetur. Porro ut diutius seruetur, terere cinnamomum oportet: & in pastillos ex uino digestum in umbra siccare. Cinnamomi genus: quod aliqui cinnamomum. Mentitum appellant: surculosum impendio est: crassioribus uirgis; sed cinnamomo partibus multis ignauius cum odore, tum gustu. XIIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
