Latin
AMOMVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 186
Unproofread scanNot analysed yet
Pręfertur recens &candidum, aut etiam subruffum, quod neque obstipatum cohaereat, neque se conuoluat, sed quod solutum fusumque sit: farctum semine, acinosumque uuę modo, ponderosum, egregie odoratum: situmque non sentiens. gustu acri &mordente: colore uno, nec uarium. natura ei constat in calfaciendo: spissando, siccando. illitum fronti conciliat somnum, abigens dolorem. collectiones, &meli ceridas maturat atque discutit. compunctos a scorpionibus cum Ocimo impositum curat. Podagricis confert &subuenit. inflammationibus oculorum &uiscerum medetur cum Vua passa. muliebribus malis appositu &assesu remedio est. decoctum eius bibendum Epaticis datur. datur item ad renes &ad Podagras. inditur &in Antidota unguentis quoque uel maxime nobilibus petitur. adulteratur plan ta simili, quae Amomis uocatur. caeterum neque odorata ea est. neque ftuctifera. Na scitur &ipsa in Armenia flore Origani: commonendi uero nobis sunt, qui species hoc genus probant, ut fragmenta semper &hastulas uitent. sed frutices solidos petant, hoc est, qui surculos, atque ramos incolumes ab una radice sustineant. COSTVM Ostum maxime laudatur Arabicum. candicans id &minimo pondere, odore plurimo atque eximio est. proximum huic nobilitate Indicum redditur: crassum hoc: leue: nigrum, ut ferula. tertio loco Syriacum: graue hoc, colore Buxi, nares ualide feriens. probatur recens &candidum: plenum ex toto: prędensum: exaridum: sine teredinibus minime uirulentum: gustu mordens ac feruens. Natura generi concalfatrix. urinam, mensesque cit. uuluas admotu: fotu: suffituque adiuuat. Morsis a Vipera bibitur, pondere unciarum duarum: Laborantibus pectore: inflationibus: conuulsis cum uino &Absinthio administratur. in mulso Venerem stimulat. ex aqua tineas latas pellit. In horroribus febrium ante accessiones inungitur. Quo modo &resolutionibus utile est, cum aqua uel melle uitia cutis emendat. Malagmatis &antidotis miscetur. adulterant ualidissimis Helenii comageni radicibus: Sed facile coarguitur dolus, quod Helenium neque linguam accendit, neque odorem, perinde intentum &uulnerantem remittit. xVi